

Epistola II ad Timotheum*
Caput 3: Versus 8
Quemadmodum autem Jannes,etc. Quasi dicat: Tales seducunt: veritati autem semper resistunt. Et hoc est quod ait:Quemadmodum autem Jannes,etc. Jannes et Mambres, duo fratres, fuerunt magi Pharaonis. Horum nomina non invenit Apostolus in divinis libris, sed in apocryphis, de quibus hoc sumitur. Hi autem restiterunt Moysi usque ad tertium signum, in quo defecerunt dicentes:Digitus Dei est hic.Et sicut illi restiterunt Moysi, ita hi scilicet haeretici mihi resistunt.